

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 5: Versus 7
Beati misericordes.Misericordia nascitur de praecedentibus, quia si praecesserit vera humilitas et animus mansuescat, et suos et aliorum casus fleat, et justitiam esuriat, post nascitur vera misericordia. Tunc enim miserias alienas faciet suas et pro viribus juvabit: et si juvandi facultas deest, compassio non deerit:Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est[Luc. 6.], id est, ad hoc misereamini ad quod et Deus, ut bonitas redundet in omnibus: misericordia sine justitia remissio et tepiditas; justitia sine misericordia severitas et austeritas dicitur.